In diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Volens Caesar scire numerum regionum in orbe, quae Romanae suberant ditioni, numerum etiam civitatum in qualibet regione, nomina quoque capitum in qualibet civitate, praeceperat, ut de suburbanis oppidis, vicis, et pagis ad suam confluerent homines civitatem, et maxime ubicunque habitarent ad civitatem convenirent, unde traherent originem, et quisque denarium argenteum pretii decem nummorum usualium, unde denarius dicebatur praesidi provinciae tradens, se subditum Romano imperio profiteretur. Nam et nummus imaginem praeferebat Caesaris, et superscriptionem nominis. Et quia numerus eorum, qui censi capite ferebantur, vel ut alii legunt qui censum capitis ferebant, certo numero determinabatur, et redigebatur in scriptis, ideo professio hujusmodi descriptio vocabatur. Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino. Prima dicitur quantum ad Cyrinum Syriae praesidem, quia enim Judaea in umbilico Zonae habitabilis esse dicitur, provisum est ut in ea inchoaretur, et deinde per circumstantes regiones alii praesides prosequerentur. Vel forte prima universalis, quia aliae praecesserant particulares. Vel forte prima capitum in civitate fiebat a praeside, secunda civitatum in regione a legato Caesaris, tertia regionum in urbe coram Caesare. Hic primum Judaea facta est stipendiaria Romanis, haec descriptio singulis annis fieri videtur, qui in Evangelio legitur: Magister vester non solvit tributum hoc anno. Ascendit autem Joseph a Nazareth in Bethlehem, eo quod esset de domo David, ut profiteretur cum Maria uxore sua praegnante. Si mulieres profitebantur, jungendum est sic, ut profiteretur cum Maria. Si soli viri sic est ordo: Ascendit Joseph cum Maria.